Domingo, 23 de julio de 2006
Imagen




Imagen


Omnis Mundi Creatura


Omnis mundi creatura
quasi liber et pictura
nobis est, et speculum.
Omnis mundi creatura
quasi liber et pictura
nobis est, et speculum.

nostrae vitae, nostrae mortis
nostri status, nostrae sortis
fidele signaculum

Nostrum statum pingit rosa
nostri status decens glosa
nostrae vitae lectio;

quae dum primum mane floret,
defloratus flos effloret
vespertino senio.

nostrae vitae, nostrae mortis
nostri status, nostrae sortis
fidele signaculum

Cuius vita Cuius esse
Poena labor et necesse
Vitam morte claudre.

Sic mors vitam, risum luctus
umbra diem, portum fluctus,
Mane claudit vespere
In nos primum dat insultum
Poena mortis gerens vultum
Labor mortis histio

Nos ptoponit in laborem
Nos assumit in dolorum
Mortis est conclusio

Nostrae vitae, nostrae mortis,
nostri status, nostrae sortis
fidele signaculum.

Nostrae vitae, nostrae mortis,
nostri status, nostrae sortis
fidele signaculum.

fidele signaculum.

fidele signaculum.


"Omnis Mundi Creatura"Maxi Single,2001




Imagen


Imagen


Imagen

Licencia de Creative Commons

Esta obra est? bajo una licencia de Creative Commons.




CoMMeNTS
ImagenESCRiBeMe uN CoMeNTaRio,no muerdo.
Usuario: Estoy logueado en miarroba
Comentario:
 
 
 

adopt your own virtual pet!
Imagen